Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud
dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem
Syriae erat autem vir fortis et dives sed leprosus
porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam
duxerant de terra Israhel puellam parvulam quae erat in
obsequio uxoris Naaman
quae ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad
prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam
habet
ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei
dicens sic et sic locuta est puella de terra Israhel
dixitque ei rex Syriae vade et mittam litteras ad regem
Israhel qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta
argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum
detulit litteras ad regem Israhel in haec verba cum
acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum
meum ut cures eum a lepra sua
cumque legisset rex Israhel litteras scidit vestimenta sua
et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia
iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua animadvertite et
videte quod occasiones quaerat adversum me
quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem
Israhel vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti
vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israhel
venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium
domus Helisei
misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare
septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque
mundaberis
iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad
me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua
locum leprae et curaret me
numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci
omnibus aquis Israhel ut laver in eis et munder cum ergo
vertisset se et abiret indignans
accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si rem
grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto
magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis
descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri
Dei et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et
mundatus est
reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et
stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa
terra nisi tantum in Israhel obsecro itaque ut accipias
benedictionem a servo tuo
at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non
accipiam cumque vim faceret penitus non adquievit
dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo
ut tollam onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra
servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino
hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo
quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo
innitente super manum meam si adoravero in templo Remmon
adorante me in eodem loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo
pro hac re
qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo electo terrae
tempore
dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman
Syro isti ut non acciperet ab eo quae adtulit vivit Dominus
quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid
et secutus est Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset
ille currentem ad se desilivit de curru in occursum eius et ait
rectene sunt omnia
et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo
venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis
prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias
duplices
dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et
coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et
duplicia vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et
portaverunt coram eo
cumque venisset iam vesperi tulit de manu eorum et reposuit
in domo dimisitque viros et abierunt
ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit
Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus
quoquam
at ille nonne ait cor meum in praesenti erat quando
reversus est homo de curru suo in occursum tui nunc igitur
accepisti argentum et accepisti vestes ut emas oliveta et
vineta et oves et boves et servos et ancillas
sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in
sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix